- NUMISMA
- NUMISMAa Graeco Νόμισμα, quâ voce utitur Epicharmus; ut et Aristoteles aliique, Latinum non est, annotante Becmannô in Origin. Aliter Numus, nempe a Graeco νόμος, νοῦμος, lex. Γίνεται γὰρ πῶς μέτρον. Πάντα γὰρ μετρεῖ. Fit enim norma omniaque mensurat, Aristotel. Ethic. l. 5. c. 8. Vel, ὅτι οὐ φύσει, ἀλλὰ νόμῳἐςτὶν, quomium non naturâ, sed ex instituto ac lege valet. Duo enim requisita ut valeret Numisma seu potius Nummus, proba materia, et vultus Imperatoris (qui viva Lex est, auctoritatem ac valorem nummis concilians) ei impressus, Cael. Rhodig. Antiqq. Lact. l. 10. c. 2. Unde Claudian. l. 2. in Ruffinum, v. 341.—— —Et qund post unta daretur,Inscribi propriis aurum fatale figuris.Merito proin Ios. Scaliger in Collectaneis, Suetonium Tranquiilum a Numa tiumos appellaros, inepte scribere affirmat. Aliter Graecis Χρῆμα, ab utendo, quod monetâ ad omnia comparanda utamur: Item Κέρμα, quod vocabulum minutis attribuitur monetis X. Latinis Moneta, a monendo, quod signis in eam impressis de saeculi, in quo cusa, moribus admoneamur. Item Pecunia, a nota pecudum, quâ Servius Tullus aes signavit: Plinio, l. 33. c. 3. Varroni, l. 4. de LL. et Festo, a Pecu, quod pecoribus apud Antiquos opes et patrimonia constarent. Aesquoque, quod ex are Romani primum cuderent X unde Aerarium etc. Et quidem aes argentumque olim appendebatur, ut scribit Plinius loc. cit. neque signato Nummo antiquitus utebantur Romani. Locus sic habet: Populus Rom. ne argenteo quidem Nummo ante Pyrrhum Regem devictum, usus est. Libralis, unde etiam nunc libella dicitur, et dipondius appendebatur assis, quare aris gravis poena dicta est. Et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item impendia impendere. Quin et militum stipendium, h. e. stipis ponderandae pensatores Libripendes dicuntur, quâ consuetudine in his emptionibus, quae mancipii sunt, etiam nunc libra interponitur. Sed de his vide plura, supra in voce Monuta: Adiciam hic saltem quaedam, ibi omissa. Ex plumbo Nummos olim nullos constirisse hactenus creditum, et Plumbeos contum, Martialis Epigr. 74. l. 10. v. 4. quos idem l. 3. Epigr. 7. v. 1. Centum quadrantes appellat: Plumbeam selibram eiusdem Auctoris l. 1. Epigr. 100. v. 15. Nummum plumbeum Plauti Casinâ Actu 2. Sc. 3. et Trinummo Actu 4. Sc. 2. Item Mostellariâ Actu 4. Sc. 2. de vili et minuta pecunia Eruditi interpretati sunt: Ut apud eundem Martialem saepius cit. legimus, Plumbea vina et plumbea mala. Sed monetam plumbeam candide agnovit Iuslus Lipsius in Schedis, et istiusmodi Nummos aliquot veteres, Romae alibique eru os, plumbeos omnes, sibi a Fortuna favente oblatos fuisse, quos aversos et adversos in tabellâ exhibet, narrat laur. Pignorius Comm. de Servis, vide inprimis p. 248. E stanno et cupro, Praefectum Christianostadii, urbis Scaniae Insulae, a Suecis obsessae A. C. 1676. Nummos cudisse, ut stipendium militibus solveret, solutâ obsidione melioribus permutandos, Relatio Francofurt. nuper artulit. E lupino sibi fecisse veteres Cnmicos, diximus supra, ubi de eo. Nec omittam, vocem Nummi apud Romanos pro sestertio, vulgarissimi usus, absolute soepe usurpari. Unde Ch. Hegendorphius in Ciceton. Vern. v. Mille huiusmodi Sestertii Nummi, faciunt unum Sestertium inneutro genere, et conficiunt plus minusviginti quinque coronas. Ideo Plut. qui Cleeronem narrantem, Roscii bona, quae erant sexugies, duobus milibus nummum emisse Chrysogonum Sullae libertum, διχιλίων δραχμῶν interpretatur, notat Scaliger, quando Nummus et Sestertius apud omnes utriusque linguae Auctores passim ἀντιςτρέφονται: docetque, quoties dicunt Latini, mille nummum, duo milia et deinceps nummum, tum eos non alios, quam Sestertios, ut erat in formulis, Nummi unius; assium quatuor, intelligere, apud Gronovium de Pebunia vet. l. 4. c. 11. A Nummo, adiectivum Nummarius: Hinc Nummariae leges, apud Romanos, quarum quatuor fuêre, adquas melius intelligendas haec praemlitto. Servius Rex, ut dictum, primus signavit aes, cum antea rudi solum uterentur: fuitque eô Rege maximus census CX. M. assium, quae proin prima classis. Argentum signatum est Ann. Cond. Urb. 490. Q. Ogulniô, C. Fabiô Consullh. quin que annis ante primum bellum Punicum: et placuit denarius pro 10. libris aeris, quinarius pro quinque, sestertius pro dupondio ac semisse. Librae dein pondus imminutum bellô Puhicô I. cum impensis Resp. non sufficeret: constitutumque ut assea sextantariô pondere ferirehtur. Ita quinque partes factae lucri, dissolutumque aes alienum: Fuit autem nota aeris ex altera parte Ianus geminus, ex alitera rostrum navis; in triente vero et quadrante, rates. Quadrans ante a tribus unciis Triuncius dictus. Postea Annibale urgente, Q. Fabio Max. Dictatore, asses unciales facti sunt placuitque denarium 16. assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Ita bellô Resp. dimidium lurata est: in militari tamen stipendio semper denariô prodecem assibus valente. Nota argenti fuêre bigae atque quadrigae et deinde Bigati Quadrigatique appellati. mox lege Papirianâ semunciales asses sunt facti. Livius Drusus in Tribunatu Pleb. octavam partem aeris argento miscit: Qui nunc Victoriatus appellatur, Lege Clodiâ percussus est, cum antea hîc Nummus ex Illyrico advectus, mercis locô haberetur, a Victoria, quâ signatus, nomen trahens. Aureus Nummus post annum 62. percussus est, quam argenteus, ita ut scrupulus valeret sestertiis vicenis, quod efficit in libras, ratione sestertiorum, qui tunc erant, sesteritios 790. Post haec placuit 40. in. sed signati ex auri libris, paulatimque Principes imminuêre pondus, minutissimus vero ad 45. m. ex Plinio l. 33. c. 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 20. ut et infra aliqua in voce Obolus. LEGES NUMMARIAE APUD ROMANOS: Papiriâ lege cautum fuit: Utasses, qui unciales erant, semunciales fierent. Lata fuit nutem a C. Papirio Carbone Tribuno D. L. Com. Scipione. C. Laelio Nepote Consulib. an. 563. Urb. Cond. ut Hotomannus recenset. Lavia a M. Livio Druso Tribuno Pleb. an. Urh. Cond. 632. Cn. Dom. Abenobarbo, C. Fannio Strabone Consulib. lata, Ut octava aeris pars argento misceretur, voluit. Clodia vel Claudia fuit, Ut Victoriatus Nummus, qui ex Illyrico ad vectus mercis locô habebatur, Romae percuteretur, et eâdem Victoriae notâ obsignaretur. Maria Lex, a M. mario Gratidiano Praetore sancita, L. Sullâ Dictatore, anno Urb. Cond. 672. Ut nummi ctertâ tum excogitatâ ratione probarentur. Iactabatur enim tum Nummus, ut quid haberet, nemo scire posset, Cicer. Offic. l. 3. etc. Plura de re Nummaria, vide apud Orismium Lexoviensem Episcop. Budaeum de Asse, Alexandrum Sardum, Bilibaldum Pirck heymerum, Henr. Bantingum, Henr. Mameranum de prisca Moneta, Ioach. Camerarium de Nismismatibus Gracis et Lat. Stanislaum Graepsium, Matth. Hostum Hist. rei Nummariae veteris, Iohann. Fridericum Gronovium de Pecunia vet. aliosque: Quibus adde Nummariae rei veteris peritiâ hôc tempore maxime florentem Carolum Patinum Doctorem Medicum Paris. egregiis hac in materiâ libris editis clarissimum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.